monumenta.ch > Hieronymus > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 64, 22
Iam sermo finitur, et ad superiora retrahor. Tanta debet esse scientia et eruditio Pontificis Dei, ut et gressus eius, et motus, et universa vocalia sint. Veritatem mente concipiat, et toto eam habitu resonet et ornatu: ut quidquid agit, quidquid loquitur, sit doctrina populorum. Absque tintinnabulis enim et diversis coloribus, et gemmis floribusque virtutum, nec Sancta ingredi potest, nec nomen Antistitis possidere. Haec ad unam lucubratiunculam cum iam funis solveretur a littore, et nautae crebrius inclamarent, propero sermone dictavi, quae memoria tenere poteram, et quae diuturna in Rationali pectoris mei lectione congesseram: satis intelligens magis me loquendi impetu, quam iudicio scribentis fluere, et more torrentis turbidum proferre sermonem. Fertur in indice Septimii Tertulliani liber de Aaron vestibus, qui interim usque ad hanc diem a me non est repertus. Si a vobis propter celebritatem Urbis fuerit inventus, quaeso ne meam stillam illius flumini comparetis. Non enim magnorum virorum ingeniis, sed meis sum viribus aestimandus.